2 Macc 3

1Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, 2fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent: 3ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. 4Simon autem de tribu Beniamin præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. 5Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsææ filium, qui eo tempore erat dux Cœlesyriæ, et Phœnicis: 6et nunciavit ei, pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Ierosolymis, et communes copias immensas esse, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa. 7Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis, quæ delatæ erant, illæ accitum Heliodorum, qui erat super negotia eius, misit cum mandatis, ut prædictam pecuniam transportaret. 8Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. 9Sed, cum venisset Ierosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum: et, cuius rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem, si vere hæc ita essent. 10Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum, et pupillorum: 11quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his, quæ detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta. 12Decipi vero eos, qui credidissent loco, et templo, quod per universum mundum honoratur, pro sui veneratione, et sanctitate omnino impossibile esse. 13At ille pro his, quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. 14Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. 15Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se, et invocabant de cælo eum, qui de depositis legem posuit, ut his, qui deposuerant ea, salva custodiret. 16Iam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim, et color immutatus declarabat internum animi dolorem. 17Circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur. 18Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. 19Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant. Sed et virgines, quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant: 20universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur. 21Erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti expectatio. 22Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his, qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. 23Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens. 24Sed Spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem, et formidinem converterentur. 25Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit. Qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. 26Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes. 27Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum eiecerunt. 28Et is, qui cum multis cursoribus, et satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute: 29et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. 30Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est. 31Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus. 32Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. 33Cumque summus sacerdos exoraret, iidem iuvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. 34Tu autem a Deo flagellatus, nuncia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. 35Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. 36Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei. 37Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Ierosolymam mitti, ait: 38Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. 39Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator, et adiutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac perdit. 40Igitur de Heliodoro, et ærarii custodia ita res se habet.
Copyright information for VulgCC